De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  2. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  3. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  4. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  5. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  6. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  7. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  8. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  9. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  10. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  11. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  12. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  13. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  14. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  15. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  16. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  17. ordine demisso levibus iactarier auris,
  18. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  19. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  20. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  21. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  22. ipsius rei rationem reddere possis,
  23. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  24. quo magis attentas auris animumque reposco.
  25. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  26. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  27. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  28. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  29. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  30. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  31. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  32. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  33. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  34. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  35. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  36. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  37. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  38. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  39. cernere odorari licet et sentire sonare.