De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  2. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  3. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  4. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  5. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  6. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  7. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  8. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  9. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  10. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  11. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  12. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  13. et rare fecit calido miscente vapore,
  14. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  15. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  16. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  17. praeterea solis radiis iactatur aquai
  18. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  19. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  20. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  21. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  22. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  23. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  24. taedaque consimili ratione accensa per undas
  25. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  26. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  27. semina de terraque necessest funditus ipsa
  28. ignis corpora per totum consurgere fontem
  29. et simul exspirare foras exireque in auras,
  30. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  31. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  32. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  33. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  34. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  35. et multis aliis praebet regionibus aequor
  36. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  37. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  38. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  39. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum