De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  2. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  3. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  4. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  5. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  6. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  7. principio fit ut in speluncis saxa superna
  8. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  9. manat item nobis e toto corpore sudor,
  10. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  11. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  12. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  13. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  14. sentimus, sentimus item transire per aurum
  15. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  16. denique per dissaepta domorum saxea voces
  17. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  18. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  19. denique qua circum caeli lorica ,
  20. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  21. et tempestate in terra caeloque coorta
  22. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  23. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  24. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  25. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  26. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  27. principio terram sol excoquit et facit are,
  28. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  29. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  30. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  31. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  32. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  33. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  34. at coria et carnem mollit durata calore.
  35. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  36. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  37. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  38. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  39. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;