De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  2. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  3. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  4. praeterea solis radiis iactatur aquai
  5. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  6. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  7. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  8. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  9. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  10. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  11. taedaque consimili ratione accensa per undas
  12. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  13. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  14. semina de terraque necessest funditus ipsa
  15. ignis corpora per totum consurgere fontem
  16. et simul exspirare foras exireque in auras,
  17. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  18. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  19. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  20. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  21. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  22. et multis aliis praebet regionibus aequor
  23. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  24. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  25. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  26. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  27. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  28. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  29. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  30. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  31. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  32. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  33. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  34. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  35. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  36. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  37. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  38. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  39. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  40. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  41. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  42. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  43. ordine demisso levibus iactarier auris,
  44. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  45. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  46. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  47. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  48. ipsius rei rationem reddere possis,
  49. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  50. quo magis attentas auris animumque reposco.
  51. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  52. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest