De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  2. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  3. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  4. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  5. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  6. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  7. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  8. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  9. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  10. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  11. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  12. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  13. cernere odorari licet et sentire sonare.
  14. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  15. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  16. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  17. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  18. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  19. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  20. principio fit ut in speluncis saxa superna
  21. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  22. manat item nobis e toto corpore sudor,
  23. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  24. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  25. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  26. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  27. sentimus, sentimus item transire per aurum
  28. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  29. denique per dissaepta domorum saxea voces
  30. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  31. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  32. denique qua circum caeli lorica ,
  33. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  34. et tempestate in terra caeloque coorta
  35. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  36. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  37. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  38. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  39. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  40. principio terram sol excoquit et facit are,
  41. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  42. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  43. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  44. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  45. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  46. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  47. at coria et carnem mollit durata calore.
  48. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  49. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  50. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  51. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  52. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;