De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  2. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  3. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  4. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  5. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  6. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  7. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  8. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  9. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  10. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  11. propterea quod magna mali fit copia circum.
  12. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  13. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  14. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  15. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  16. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  17. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  18. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  19. scilicet in terram delabi pondere cogit
  20. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  21. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  22. ---
  23. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  24. arescit quia terra calore et semina si qua
  25. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  26. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  27. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  28. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  29. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  30. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  31. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  32. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  33. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  34. sole putant subter terras fervescere partim,
  35. nox ubi terribili terras caligine texit.
  36. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  37. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  38. non quierit calidum supera de reddere parte,
  39. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  40. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  41. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  42. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  43. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  44. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  45. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  46. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  47. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  48. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  49. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  50. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  51. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  52. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  53. et rare fecit calido miscente vapore,