De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  2. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  3. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  4. et rare fecit calido miscente vapore,
  5. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  6. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  7. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  8. praeterea solis radiis iactatur aquai
  9. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  10. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  11. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  12. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  13. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  14. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  15. taedaque consimili ratione accensa per undas
  16. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  17. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  18. semina de terraque necessest funditus ipsa
  19. ignis corpora per totum consurgere fontem
  20. et simul exspirare foras exireque in auras,
  21. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  22. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  23. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  24. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  25. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  26. et multis aliis praebet regionibus aequor
  27. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  28. quod dulcis inter salsas intervomit undas.