De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  2. ---
  3. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  4. arescit quia terra calore et semina si qua
  5. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  6. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  7. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  8. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  9. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  10. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  11. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  12. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  13. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  14. sole putant subter terras fervescere partim,
  15. nox ubi terribili terras caligine texit.
  16. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  17. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  18. non quierit calidum supera de reddere parte,
  19. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  20. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  21. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  22. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  23. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  24. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  25. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  26. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  27. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  28. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  29. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,