De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  2. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  3. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  4. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  5. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  6. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  7. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  8. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  9. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  10. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  11. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  12. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  13. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  14. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  15. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  16. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  17. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  18. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  19. ordine demisso levibus iactarier auris,
  20. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  21. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  22. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  23. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  24. ipsius rei rationem reddere possis,
  25. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  26. quo magis attentas auris animumque reposco.
  27. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  28. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest