De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  2. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  3. sole putant subter terras fervescere partim,
  4. nox ubi terribili terras caligine texit.
  5. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  6. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  7. non quierit calidum supera de reddere parte,
  8. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  9. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  10. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  11. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  12. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  13. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  14. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  15. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  16. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  17. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  18. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  19. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  20. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  21. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  22. et rare fecit calido miscente vapore,
  23. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  24. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  25. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  26. praeterea solis radiis iactatur aquai
  27. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  28. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  29. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  30. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  31. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  32. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  33. taedaque consimili ratione accensa per undas
  34. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  35. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  36. semina de terraque necessest funditus ipsa
  37. ignis corpora per totum consurgere fontem
  38. et simul exspirare foras exireque in auras,
  39. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  40. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  41. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  42. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  43. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  44. et multis aliis praebet regionibus aequor
  45. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  46. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  47. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  48. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  49. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  50. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  51. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  52. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  53. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  54. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  55. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  56. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  57. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  58. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  59. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  60. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  61. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  62. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  63. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  64. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  65. ordine demisso levibus iactarier auris,
  66. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  67. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  68. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  69. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  70. ipsius rei rationem reddere possis,
  71. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  72. quo magis attentas auris animumque reposco.
  73. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  74. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  75. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  76. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  77. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  78. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  79. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  80. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  81. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  82. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  83. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  84. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  85. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  86. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  87. cernere odorari licet et sentire sonare.
  88. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  89. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  90. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  91. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  92. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  93. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  94. principio fit ut in speluncis saxa superna
  95. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  96. manat item nobis e toto corpore sudor,
  97. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  98. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  99. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  100. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  101. sentimus, sentimus item transire per aurum
  102. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  103. denique per dissaepta domorum saxea voces
  104. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  105. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  106. denique qua circum caeli lorica ,
  107. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  108. et tempestate in terra caeloque coorta
  109. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  110. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  111. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  112. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  113. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  114. principio terram sol excoquit et facit are,
  115. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  116. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  117. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  118. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  119. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  120. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  121. at coria et carnem mollit durata calore.
  122. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  123. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  124. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  125. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  126. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  127. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  128. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  129. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  130. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  131. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  132. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  133. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  134. dissimili inter se natura praedita debent
  135. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  136. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  137. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  138. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  139. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  140. scilicet id fieri cogit natura viarum
  141. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  142. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  143. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  144. argentoque foras aliud vitroque meare;
  145. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  146. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  147. scilicet id fieri cogit natura viarum
  148. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  149. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  150. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  151. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  152. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  153. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  154. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  155. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  156. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  157. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  158. in medio locus, extemplo primordia ferri
  159. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  160. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  161. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  162. indupedita suis arte conexa cohaeret
  163. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  164. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  165. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  166. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  167. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  168. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  169. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  170. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  171. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  172. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  173. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  174. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  175. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  176. quod, simul a fronte est anelli rarior
  177. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  178. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  179. a tergo quasi provehat atque propellat.
  180. semper enim circum positus res verberat ;
  181. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  182. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  183. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  184. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  185. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  186. denique res omnes debent in corpore habere
  187. , quandoquidem raro sunt corpore et
  188. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  189. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  190. sollicito motu semper iactatur eoque
  191. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  192. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  193. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  194. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  195. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  196. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  197. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  198. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  199. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  200. aere interposito discordia tanta creatur
  201. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  202. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  203. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  204. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  205. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  206. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  207. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  208. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  209. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  210. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  211. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  212. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  213. lignea materies in quo genere esse videtur.
  214. interutrasque igitur ferri natura locata
  215. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  216. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  217. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  218. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  219. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  220. saxa vides primum sola colescere calce.
  221. glutine materies taurino iungitur una,
  222. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  223. quam laxare queant compages taurea vincla.
  224. vitigeni latices aquai fontibus audent
  225. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  226. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  227. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  228. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  229. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  230. denique res auro non aurum copulat una,
  231. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  232. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  233. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  234. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  235. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  236. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  237. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  238. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  239. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  240. inter se quaedam possint coplata teneri;
  241. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  242. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  243. mortiferam possit cladem conflare coorta
  244. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  245. expediam, primum multarum semina rerum
  246. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  247. et contra quae sint morbo mortique necessest
  248. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  249. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  250. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  251. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  252. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  253. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  254. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  255. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  256. temptari procul a patria qui cumque domoque
  257. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  258. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  259. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  260. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  261. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  262. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  263. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  264. tum color et facies hominum distare videntur
  265. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  266. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  267. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  268. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  269. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  270. partibus ac membris; varius concinnat id .
  271. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  272. commovet atque inimicus serpere coepit,
  273. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  274. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  275. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  276. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  277. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  278. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  279. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  280. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  281. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  282. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  283. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  284. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  285. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  286. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  287. an caelum nobis ultro natura corumptum
  288. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  289. quod nos adventu possit temptare recenti.
  290. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  291. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  292. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  293. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  294. permensus multum camposque natantis,
  295. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  296. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  297. principio caput incensum fervore gerebant
  298. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  299. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  300. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  301. atque animi interpres manabat lingua cruore
  302. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  303. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  304. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  305. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  306. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  307. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  308. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  309. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  310. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  311. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  312. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  313. corripere adsidue nervos et membra coactans
  314. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  315. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  316. corporis in summo summam fervescere partem,
  317. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  318. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  319. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  320. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  321. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  322. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  323. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  324. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  325. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  326. multi praecipites nymphis putealibus alte
  327. inciderunt ipso venientes ore patente:
  328. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  329. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  330. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  331. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  332. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  333. lumina versarent oculorum expertia somno.
  334. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  335. perturbata animi mens in maerore metuque,
  336. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  337. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  338. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  339. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  340. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  341. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  342. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  343. a pedibusque minutatim succedere frigus
  344. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  345. conpressae nares, nasi primoris acumen
  346. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  347. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  348. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  349. octavoque fere candenti lumine solis
  350. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  351. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  352. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  353. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  354. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  355. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  356. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  357. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  358. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  359. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.