De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et graviter partim metuentes limina leti
  2. vivebant ferro privati parte virili,
  3. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  4. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  5. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  6. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  7. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  8. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  9. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  10. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  11. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  12. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  13. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  14. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  15. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  16. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  17. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  18. incomitata rapi certabant funera vasta
  19. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  20. nam quod ali dederat vitalis auras
  21. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  22. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  23. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  24. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  25. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  26. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  27. funera respectans animam amittebat ibidem.
  28. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  29. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  30. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  31. idque vel in primis cumulabat funere funus
  32. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  33. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  34. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  35. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  36. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  37. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  38. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  39. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  40. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  41. et robustus item curvi moderator aratri
  42. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  43. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  44. exanimis pueris super exanimata parentum
  45. corpora non numquam posses retroque videre
  46. matribus et patribus natos super edere vitam.
  47. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  48. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  49. copia conveniens ex omni morbida parte.
  50. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  51. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  52. multa siti prostrata viam per proque voluta
  53. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  54. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  55. multaque per populi passim loca prompta viasque
  56. languida semanimo cum corpore membra videres
  57. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  58. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  59. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  60. omnia denique sancta deum delubra replerat
  61. corporibus mors exanimis onerataque passim
  62. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  63. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  64. nec iam religio divom nec numina magni
  65. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  66. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  67. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  68. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  69. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  70. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  71. namque suos consanguineos aliena rogorum
  72. insuper extructa ingenti clamore locabant
  73. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  74. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  75. inque aliis alium populum sepelire suorum
  76. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  77. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  78. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  79. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.