De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  2. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  3. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  4. et quasi per magni circum spiracula mundi
  5. exitus introitusque elementis redditus extat.
  6. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  7. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  8. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  9. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  10. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  11. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  12. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  13. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  14. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  15. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  16. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  17. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  18. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  19. multa modis multis convenere undique adaucta,
  20. confertae nubes umorem mittere certant
  21. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  22. copia nimborum turba maiore coacta
  23. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  24. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  25. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  26. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  27. cera super calido tabescens multa liquescat.
  28. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  29. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  30. at retinere diu pluviae longumque morari
  31. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  32. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  33. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  34. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  35. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  36. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  37. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  38. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  39. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  40. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  41. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  42. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  43. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  44. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  45. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  46. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  47. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  48. supter item ut supera ventosis undique plenam
  49. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  50. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  51. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  52. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  53. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  54. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  55. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  56. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  57. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  58. concussu late disserpunt inde tremores.
  59. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  60. tecta viam propter non magno pondere tota,
  61. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  62. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  63. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  64. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  65. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  66. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  67. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  68. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  69. collectus parte ex una procumbit et urget
  70. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  71. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  72. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  73. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  74. inclinata minent in eandem prodita partem
  75. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  76. et metuunt magni naturam credere mundi
  77. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  78. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  79. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  80. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  81. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  82. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  83. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  84. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  85. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  86. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  87. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  88. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  89. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  90. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  91. in loca se cava terrai coniecit ibique
  92. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  93. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  94. exagitata foras erumpitur et simul altam
  95. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  96. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  97. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  98. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  99. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  100. motibus in terris et multae per mare pessum
  101. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  102. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  103. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  104. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  105. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  106. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  107. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  108. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  109. terrai ne dissoluat natura repente,
  110. neu distracta suum late dispandat hiatum
  111. idque suis confusa velit complere ruinis.
  112. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  113. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  114. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  115. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  116. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  117. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  118. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  119. ---
  120. Principio mare mirantur non reddere maius
  121. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  122. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  123. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  124. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  125. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  126. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  127. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  128. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  129. quippe videmus enim vestis umore madentis
  130. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  131. at pelage multa et late substrata videmus.
  132. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  133. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  134. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  135. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  136. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  137. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  138. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  139. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  140. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  141. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  142. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  143. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  144. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  145. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  146. in terras itidem manare ex aequore salso;
  147. percolatur enim virus retroque remanat
  148. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  149. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  150. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  151. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  152. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  153. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  154. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  155. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  156. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  157. cernentes pavida complebant pectora cura,
  158. quid moliretur rerum natura novarum.
  159. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  160. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  161. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  162. et videas caelum summai totius unum
  163. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  164. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  165. quod bene propositum si plane contueare
  166. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  167. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  168. accepit calido febrim fervore coortam
  169. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  170. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  171. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  172. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  173. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  174. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  175. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  176. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  177. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  178. ex infinito satis omnia suppeditare,
  179. unde repente queat tellus concussa moveri
  180. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  181. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  182. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  183. et tempestates pluviae graviore coortu
  184. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  185. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  186. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  187. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  188. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  189. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  190. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  191. nil sint ad summam summai totius omnem.
  192. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  193. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  194. expediam. primum totius subcava montis
  195. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  196. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  197. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  198. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  199. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  200. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  201. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  202. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  203. differt et crassa volvit caligine fumum
  204. extruditque simul mirando pondere saxa;
  205. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  206. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  207. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  208. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  209. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  210. ---
  211. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  212. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  213. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  214. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  215. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  216. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  217. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  218. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  219. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  220. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  221. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  222. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  223. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  224. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  225. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  226. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  227. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  228. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  229. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  230. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  231. cogentes sursus replent coguntque manere.
  232. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  233. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  234. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  235. inter nigra virum percocto saecla colore
  236. exoriens penitus media ab regione diei.
  237. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  238. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  239. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  240. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  241. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  242. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  243. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  244. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  245. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  246. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  247. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  248. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  249. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  250. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  251. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  252. expediam, quali natura praedita constent.
  253. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  254. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  255. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  256. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  257. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  258. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  259. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  260. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  261. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  262. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  263. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  264. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  265. cornices, non cum fumant altaria donis;
  266. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  267. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  268. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  269. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  270. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  271. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  272. manibus ut si sint divis mactata repente.
  273. omnia quae naturali ratione geruntur,
  274. et quibus e fiant causis apparet origo;
  275. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  276. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  277. ducere forte deos manis inferne reamur,
  278. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  279. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  280. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  281. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  282. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  283. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  284. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  285. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  286. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  287. res ad vitai rationem ostendimus ante
  288. propter dissimilem naturam dissimilisque
  289. texturas inter sese primasque figuras.
  290. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  291. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  292. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  293. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  294. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  295. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  296. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  297. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  298. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  299. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  300. floris odore hominem taetro consueta necare.
  301. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  302. multa modis multis multarum semina rerum
  303. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  304. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  305. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  306. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  307. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  308. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  309. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  310. multaque praeterea languentia membra per artus
  311. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  312. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  313. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  314. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  315. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  316. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  317. at cum membra domans percepit fervida febris,
  318. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  319. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  320. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  321. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  322. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  323. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  324. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  325. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  326. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  327. quam soleant et quam vitai copia desit,
  328. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  329. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  330. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  331. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  332. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  333. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  334. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  335. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  336. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  337. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  338. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  339. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  340. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  341. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  342. propterea quod magna mali fit copia circum.
  343. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  344. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  345. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  346. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  347. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  348. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  349. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  350. scilicet in terram delabi pondere cogit
  351. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  352. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  353. ---
  354. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  355. arescit quia terra calore et semina si qua
  356. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  357. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  358. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  359. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  360. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  361. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  362. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna