De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  2. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  3. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  4. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  5. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  6. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  7. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  8. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  9. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  10. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  11. quorum operum causas nulla ratione videre
  12. possunt ac fieri divino numine rentur.
  13. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  14. propterea quia concurrunt sublime volantes
  15. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  16. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  17. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  18. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  19. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  20. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem