De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  2. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  3. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  4. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  5. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  6. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  7. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  8. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  9. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  10. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  11. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  12. verberibus venti versant planguntque per auras.
  13. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  14. frontibus adversis possint quam de latere ire
  15. diverso motu radentes corpora tractim,
  16. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  17. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  18. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  19. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  20. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,