De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  2. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  3. rursus in antiquas referuntur religionis
  4. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  5. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  6. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  7. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  8. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  9. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  10. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  11. delibata deum per te tibi numina sancta
  12. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  13. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  14. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  15. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  16. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  17. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  18. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  19. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  20. inde videre licet qualis iam vita sequatur.