De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propter dissimilem naturam dissimilisque
  2. texturas inter sese primasque figuras.
  3. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  4. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  5. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  6. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  7. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  8. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  9. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  10. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  11. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  12. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  13. floris odore hominem taetro consueta necare.
  14. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  15. multa modis multis multarum semina rerum
  16. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  17. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  18. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  19. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  20. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  21. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  22. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  23. multaque praeterea languentia membra per artus
  24. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  25. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  26. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  27. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  28. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  29. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  30. at cum membra domans percepit fervida febris,
  31. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  32. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  33. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  34. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  35. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  36. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  37. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  38. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  39. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  40. quam soleant et quam vitai copia desit,
  41. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  42. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  43. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  44. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  45. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  46. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  47. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  48. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  49. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  50. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  51. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  52. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  53. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  54. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  55. propterea quod magna mali fit copia circum.
  56. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  57. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  58. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  59. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  60. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  61. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  62. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  63. scilicet in terram delabi pondere cogit
  64. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes