De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  2. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  3. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  4. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  5. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  6. scilicet in terram delabi pondere cogit
  7. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  8. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  9. ---
  10. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  11. arescit quia terra calore et semina si qua
  12. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  13. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  14. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  15. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  16. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  17. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  18. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  19. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  20. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  21. sole putant subter terras fervescere partim,
  22. nox ubi terribili terras caligine texit.
  23. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  24. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  25. non quierit calidum supera de reddere parte,
  26. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  27. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  28. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  29. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  30. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  31. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  32. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  33. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  34. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  35. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  36. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  37. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  38. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  39. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  40. et rare fecit calido miscente vapore,
  41. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  42. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  43. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  44. praeterea solis radiis iactatur aquai
  45. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  46. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  47. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  48. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  49. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  50. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  51. taedaque consimili ratione accensa per undas
  52. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  53. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  54. semina de terraque necessest funditus ipsa
  55. ignis corpora per totum consurgere fontem
  56. et simul exspirare foras exireque in auras,
  57. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  58. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  59. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  60. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  61. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  62. et multis aliis praebet regionibus aequor
  63. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  64. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  65. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  66. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  67. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  68. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  69. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  70. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  71. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  72. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  73. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  74. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  75. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  76. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  77. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  78. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  79. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  80. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  81. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  82. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  83. ordine demisso levibus iactarier auris,
  84. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  85. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  86. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  87. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  88. ipsius rei rationem reddere possis,
  89. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  90. quo magis attentas auris animumque reposco.
  91. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  92. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  93. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  94. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  95. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  96. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  97. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  98. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  99. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  100. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  101. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  102. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  103. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  104. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  105. cernere odorari licet et sentire sonare.
  106. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  107. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  108. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  109. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  110. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  111. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  112. principio fit ut in speluncis saxa superna
  113. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  114. manat item nobis e toto corpore sudor,
  115. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  116. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  117. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  118. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  119. sentimus, sentimus item transire per aurum
  120. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  121. denique per dissaepta domorum saxea voces
  122. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  123. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  124. denique qua circum caeli lorica ,
  125. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  126. et tempestate in terra caeloque coorta
  127. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  128. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  129. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  130. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  131. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  132. principio terram sol excoquit et facit are,
  133. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  134. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  135. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  136. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  137. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  138. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  139. at coria et carnem mollit durata calore.
  140. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  141. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  142. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  143. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  144. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  145. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  146. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  147. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  148. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  149. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  150. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  151. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  152. dissimili inter se natura praedita debent
  153. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  154. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  155. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  156. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  157. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  158. scilicet id fieri cogit natura viarum
  159. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  160. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  161. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  162. argentoque foras aliud vitroque meare;
  163. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  164. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  165. scilicet id fieri cogit natura viarum
  166. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  167. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  168. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  169. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  170. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  171. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  172. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  173. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  174. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  175. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  176. in medio locus, extemplo primordia ferri
  177. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  178. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  179. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  180. indupedita suis arte conexa cohaeret
  181. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  182. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  183. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  184. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  185. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  186. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  187. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  188. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  189. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  190. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  191. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  192. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  193. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  194. quod, simul a fronte est anelli rarior
  195. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  196. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  197. a tergo quasi provehat atque propellat.
  198. semper enim circum positus res verberat ;
  199. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  200. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  201. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  202. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  203. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  204. denique res omnes debent in corpore habere
  205. , quandoquidem raro sunt corpore et
  206. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  207. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  208. sollicito motu semper iactatur eoque
  209. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  210. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  211. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  212. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  213. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  214. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  215. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  216. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  217. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  218. aere interposito discordia tanta creatur
  219. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  220. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  221. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  222. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  223. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  224. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  225. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  226. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  227. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  228. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  229. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  230. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  231. lignea materies in quo genere esse videtur.
  232. interutrasque igitur ferri natura locata
  233. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  234. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  235. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  236. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  237. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  238. saxa vides primum sola colescere calce.
  239. glutine materies taurino iungitur una,
  240. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  241. quam laxare queant compages taurea vincla.
  242. vitigeni latices aquai fontibus audent
  243. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  244. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  245. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  246. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  247. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  248. denique res auro non aurum copulat una,
  249. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  250. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  251. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  252. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  253. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  254. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  255. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  256. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  257. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  258. inter se quaedam possint coplata teneri;
  259. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  260. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  261. mortiferam possit cladem conflare coorta
  262. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  263. expediam, primum multarum semina rerum
  264. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  265. et contra quae sint morbo mortique necessest
  266. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  267. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  268. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  269. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  270. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  271. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  272. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  273. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  274. temptari procul a patria qui cumque domoque
  275. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  276. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  277. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  278. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  279. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  280. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  281. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  282. tum color et facies hominum distare videntur
  283. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  284. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  285. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  286. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  287. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  288. partibus ac membris; varius concinnat id .
  289. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  290. commovet atque inimicus serpere coepit,
  291. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  292. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  293. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  294. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  295. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  296. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  297. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  298. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  299. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  300. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  301. consimili ratione venit bubus quoque saepe