De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  2. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  3. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  4. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  5. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  6. supter item ut supera ventosis undique plenam
  7. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  8. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  9. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  10. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  11. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  12. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  13. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  14. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  15. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  16. concussu late disserpunt inde tremores.
  17. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  18. tecta viam propter non magno pondere tota,
  19. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  20. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  21. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  22. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  23. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  24. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  25. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  26. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  27. collectus parte ex una procumbit et urget
  28. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  29. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  30. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  31. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  32. inclinata minent in eandem prodita partem
  33. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  34. et metuunt magni naturam credere mundi
  35. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  36. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  37. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  38. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  39. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  40. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  41. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  42. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  43. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  44. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  45. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  46. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  47. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  48. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  49. in loca se cava terrai coniecit ibique
  50. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  51. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  52. exagitata foras erumpitur et simul altam
  53. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  54. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  55. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  56. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  57. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  58. motibus in terris et multae per mare pessum
  59. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  60. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  61. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  62. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  63. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  64. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  65. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  66. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  67. terrai ne dissoluat natura repente,
  68. neu distracta suum late dispandat hiatum
  69. idque suis confusa velit complere ruinis.
  70. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  71. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  72. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  73. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  74. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  75. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  76. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  77. ---
  78. Principio mare mirantur non reddere maius
  79. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  80. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  81. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  82. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  83. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  84. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  85. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  86. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  87. quippe videmus enim vestis umore madentis
  88. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  89. at pelage multa et late substrata videmus.
  90. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  91. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  92. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  93. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  94. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  95. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  96. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  97. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  98. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  99. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  100. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  101. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  102. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  103. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  104. in terras itidem manare ex aequore salso;
  105. percolatur enim virus retroque remanat
  106. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  107. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  108. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  109. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  110. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  111. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  112. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  113. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  114. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  115. cernentes pavida complebant pectora cura,
  116. quid moliretur rerum natura novarum.
  117. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  118. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  119. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  120. et videas caelum summai totius unum
  121. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  122. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  123. quod bene propositum si plane contueare
  124. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  125. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  126. accepit calido febrim fervore coortam
  127. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  128. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  129. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  130. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  131. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  132. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  133. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  134. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  135. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  136. ex infinito satis omnia suppeditare,
  137. unde repente queat tellus concussa moveri
  138. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  139. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  140. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  141. et tempestates pluviae graviore coortu
  142. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  143. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  144. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  145. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  146. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  147. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  148. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  149. nil sint ad summam summai totius omnem.
  150. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  151. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  152. expediam. primum totius subcava montis
  153. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  154. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  155. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  156. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  157. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  158. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  159. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  160. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  161. differt et crassa volvit caligine fumum
  162. extruditque simul mirando pondere saxa;
  163. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  164. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  165. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  166. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  167. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  168. ---
  169. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  170. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  171. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  172. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  173. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  174. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  175. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  176. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  177. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  178. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  179. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  180. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  181. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  182. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  183. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  184. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  185. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  186. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  187. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  188. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  189. cogentes sursus replent coguntque manere.
  190. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  191. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  192. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  193. inter nigra virum percocto saecla colore
  194. exoriens penitus media ab regione diei.
  195. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  196. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  197. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  198. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  199. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  200. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  201. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  202. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  203. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  204. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  205. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  206. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  207. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  208. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  209. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  210. expediam, quali natura praedita constent.
  211. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  212. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  213. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  214. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  215. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  216. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  217. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  218. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  219. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  220. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  221. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  222. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  223. cornices, non cum fumant altaria donis;
  224. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  225. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  226. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  227. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  228. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  229. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  230. manibus ut si sint divis mactata repente.
  231. omnia quae naturali ratione geruntur,
  232. et quibus e fiant causis apparet origo;
  233. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  234. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  235. ducere forte deos manis inferne reamur,
  236. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  237. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  238. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  239. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  240. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  241. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  242. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  243. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  244. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  245. res ad vitai rationem ostendimus ante
  246. propter dissimilem naturam dissimilisque
  247. texturas inter sese primasque figuras.
  248. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  249. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  250. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  251. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  252. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  253. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  254. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  255. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  256. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  257. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  258. floris odore hominem taetro consueta necare.
  259. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  260. multa modis multis multarum semina rerum
  261. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  262. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  263. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  264. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  265. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  266. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  267. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  268. multaque praeterea languentia membra per artus
  269. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  270. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  271. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  272. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  273. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  274. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  275. at cum membra domans percepit fervida febris,
  276. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  277. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  278. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  279. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  280. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  281. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  282. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  283. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  284. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  285. quam soleant et quam vitai copia desit,
  286. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  287. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  288. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  289. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  290. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  291. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  292. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  293. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  294. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  295. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  296. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  297. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  298. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  299. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  300. propterea quod magna mali fit copia circum.
  301. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  302. , qui inter avis cumquest terramque locatus.