De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  2. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  3. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  4. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  5. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  6. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  7. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  8. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  9. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  10. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  11. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  12. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  13. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  14. quorum operum causas nulla ratione videre
  15. possunt ac fieri divino numine rentur.
  16. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  17. propterea quia concurrunt sublime volantes
  18. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  19. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  20. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  21. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  22. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  23. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  24. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  25. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  26. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  27. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  28. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  29. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  30. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  31. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  32. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  33. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  34. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  35. verberibus venti versant planguntque per auras.
  36. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  37. frontibus adversis possint quam de latere ire
  38. diverso motu radentes corpora tractim,
  39. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  40. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  41. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  42. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  43. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  44. cum subito validi venti conlecta procella
  45. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  46. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  47. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  48. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  49. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  50. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  51. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  52. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  53. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  54. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  55. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  56. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  57. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  58. perscindat nubem perfringens impete recto;
  59. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  60. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  61. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  62. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  63. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  64. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  65. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  66. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  67. ignem, continuo magno clamore trucidat;