De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  2. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  3. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  4. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  5. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  6. turbine ventorum comburens impete magno;
  7. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  8. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  9. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  10. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  11. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  12. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  13. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  14. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  15. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  16. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  17. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  18. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  19. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  20. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  21. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  22. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  23. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  24. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  25. e simili causa, concursu natus eodem.
  26. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  27. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  28. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  29. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  30. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  31. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  32. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  33. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  34. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  35. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  36. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  37. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  38. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  39. extructis aliis alias super impete miro.
  40. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  41. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  42. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  43. nubila portabunt venti transversa per auras,
  44. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  45. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  46. in statione locata sepultis undique ventis;
  47. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  48. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  49. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  50. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  51. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  52. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  53. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  54. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  55. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  56. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  57. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  58. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  59. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  60. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  61. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  62. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  63. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  64. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  65. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  66. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  67. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;