De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  2. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  3. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  4. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  5. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  6. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  7. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  8. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  9. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  10. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  11. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  12. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  13. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  14. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  15. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  16. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  17. quorum operum causas nulla ratione videre
  18. possunt ac fieri divino numine rentur.
  19. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  20. propterea quia concurrunt sublime volantes
  21. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  22. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  23. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  24. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  25. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  26. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  27. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  28. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  29. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  30. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  31. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  32. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  33. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  34. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  35. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  36. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  37. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  38. verberibus venti versant planguntque per auras.
  39. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes