De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. frontibus adversis possint quam de latere ire
  2. diverso motu radentes corpora tractim,
  3. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  4. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  5. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  6. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  7. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  8. cum subito validi venti conlecta procella
  9. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  10. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  11. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  12. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  13. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  14. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  15. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  16. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  17. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  18. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  19. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  20. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  21. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  22. perscindat nubem perfringens impete recto;
  23. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  24. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  25. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  26. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  27. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  28. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  29. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  30. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  31. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  32. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  33. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  34. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  35. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  36. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  37. turbine ventorum comburens impete magno;
  38. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  39. terribili sonitu flamma crepitante crematur.