De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  2. non radii solis nec lucida tela diei
  3. discutiant, sed naturae species ratioque.
  4. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  5. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  6. esse et nativo consistere corpore caelum,
  7. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  8. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  9. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  10. ---
  11. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  12. currenti spatium praemonstra, callida musa
  13. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  14. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  15. ---
  16. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  17. ---
  18. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  19. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  20. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  21. et faciunt animos humilis formidine divom
  22. depressosque premunt ad terram propterea quod
  23. ignorantia causarum conferre deorum
  24. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  25. quorum operum causas nulla ratione videre
  26. possunt ac fieri divino numine rentur.
  27. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  28. si tamen interea mirantur qua ratione
  29. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  30. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  31. rursus in antiquas referuntur religionis
  32. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  33. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  34. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  35. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  36. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  37. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  38. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  39. delibata deum per te tibi numina sancta
  40. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  41. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  42. sed quia tute tibi placida cum pace quietos