De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  2. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  3. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  4. res ad vitai rationem ostendimus ante
  5. propter dissimilem naturam dissimilisque
  6. texturas inter sese primasque figuras.
  7. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  8. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  9. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  10. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  11. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  12. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  13. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  14. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  15. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  16. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  17. floris odore hominem taetro consueta necare.
  18. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  19. multa modis multis multarum semina rerum
  20. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  21. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  22. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  23. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  24. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  25. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  26. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  27. multaque praeterea languentia membra per artus
  28. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  29. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  30. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  31. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  32. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  33. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  34. at cum membra domans percepit fervida febris,
  35. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  36. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  37. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  38. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  39. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  40. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  41. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  42. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  43. nonne vides audisve perire in tempore parvo