De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam soleant et quam vitai copia desit,
  2. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  3. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  4. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  5. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  6. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  7. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  8. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  9. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  10. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  11. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  12. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  13. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  14. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  15. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  16. propterea quod magna mali fit copia circum.
  17. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  18. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  19. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  20. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  21. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  22. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  23. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  24. scilicet in terram delabi pondere cogit
  25. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  26. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  27. ---
  28. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  29. arescit quia terra calore et semina si qua
  30. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  31. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  32. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  33. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  34. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  35. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  36. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  37. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  38. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  39. sole putant subter terras fervescere partim,
  40. nox ubi terribili terras caligine texit.
  41. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  42. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  43. non quierit calidum supera de reddere parte,
  44. cum superum lumen tanto fervore fruatur,