De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  2. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  3. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  4. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  5. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  6. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  7. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  8. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  9. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  10. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  11. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  12. expediam, quali natura praedita constent.
  13. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  14. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  15. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  16. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  17. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  18. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  19. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  20. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  21. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  22. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  23. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  24. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  25. cornices, non cum fumant altaria donis;
  26. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  27. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  28. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  29. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  30. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  31. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  32. manibus ut si sint divis mactata repente.
  33. omnia quae naturali ratione geruntur,
  34. et quibus e fiant causis apparet origo;
  35. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  36. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  37. ducere forte deos manis inferne reamur,
  38. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  39. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  40. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  41. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  42. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  43. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;