De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  2. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  3. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  4. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  5. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  6. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  7. differt et crassa volvit caligine fumum
  8. extruditque simul mirando pondere saxa;
  9. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  10. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  11. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  12. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  13. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  14. ---
  15. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  16. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  17. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  18. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  19. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  20. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  21. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  22. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  23. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  24. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  25. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  26. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  27. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  28. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  29. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  30. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  31. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  32. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  33. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  34. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  35. cogentes sursus replent coguntque manere.
  36. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  37. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  38. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  39. inter nigra virum percocto saecla colore
  40. exoriens penitus media ab regione diei.
  41. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  42. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  43. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  44. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis