De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  2. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  3. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  4. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  5. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  6. ---
  7. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  8. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  9. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  10. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  11. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  12. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  13. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  14. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  15. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  16. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  17. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  18. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  19. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  20. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  21. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  22. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  23. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  24. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  25. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  26. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  27. cogentes sursus replent coguntque manere.
  28. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  29. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  30. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  31. inter nigra virum percocto saecla colore
  32. exoriens penitus media ab regione diei.
  33. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  34. fluctibus adversis oppilare ostia contra,