De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  2. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  3. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  4. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  5. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  6. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  7. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  8. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  9. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  10. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  11. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  12. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  13. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  14. expediam, quali natura praedita constent.
  15. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  16. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  17. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  18. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  19. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  20. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  21. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  22. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  23. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  24. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  25. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  26. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  27. cornices, non cum fumant altaria donis;
  28. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  29. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  30. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  31. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  32. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  33. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,