De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  2. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  3. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  4. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  5. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  6. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  7. ex infinito satis omnia suppeditare,
  8. unde repente queat tellus concussa moveri
  9. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  10. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  11. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  12. et tempestates pluviae graviore coortu
  13. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  14. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  15. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  16. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  17. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  18. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  19. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  20. nil sint ad summam summai totius omnem.
  21. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  22. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  23. expediam. primum totius subcava montis
  24. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  25. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  26. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  27. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  28. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  29. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  30. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  31. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  32. differt et crassa volvit caligine fumum
  33. extruditque simul mirando pondere saxa;