De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  2. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  3. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  4. cernentes pavida complebant pectora cura,
  5. quid moliretur rerum natura novarum.
  6. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  7. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  8. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  9. et videas caelum summai totius unum
  10. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  11. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  12. quod bene propositum si plane contueare
  13. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  14. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  15. accepit calido febrim fervore coortam
  16. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  17. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  18. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  19. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  20. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  21. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  22. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  23. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  24. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  25. ex infinito satis omnia suppeditare,
  26. unde repente queat tellus concussa moveri
  27. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  28. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  29. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  30. et tempestates pluviae graviore coortu
  31. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  32. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  33. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  34. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  35. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  36. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  37. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  38. nil sint ad summam summai totius omnem.
  39. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  40. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  41. expediam. primum totius subcava montis
  42. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  43. omnibus est porro in speluncis ventus et .