De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  2. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  3. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  4. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  5. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  6. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  7. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  8. differt et crassa volvit caligine fumum
  9. extruditque simul mirando pondere saxa;
  10. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  11. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  12. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  13. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  14. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  15. ---
  16. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  17. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  18. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  19. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  20. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  21. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  22. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  23. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  24. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  25. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  26. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  27. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  28. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  29. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  30. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  31. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  32. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  33. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  34. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  35. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  36. cogentes sursus replent coguntque manere.
  37. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  38. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  39. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  40. inter nigra virum percocto saecla colore
  41. exoriens penitus media ab regione diei.
  42. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  43. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  44. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  45. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  46. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  47. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  48. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  49. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  50. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  51. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  52. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  53. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  54. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  55. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  56. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  57. expediam, quali natura praedita constent.
  58. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  59. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  60. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  61. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  62. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  63. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  64. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  65. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  66. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  67. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  68. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,