De Rerum Natura
Lucretius
-
- quo numquam pennis appellunt corpora raucae
- cornices, non cum fumant altaria donis;
- usque adeo fugitant non iras Palladis acris
- pervigili causa, Graium ut cecinere ,
- sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
- in Syria quoque fertur item locus esse videri,
- quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
- intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
- manibus ut si sint divis mactata repente.
- omnia quae naturali ratione geruntur,
- et quibus e fiant causis apparet origo;
- ianua ne pote eis Orci regionibus esse
- credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
- ducere forte deos manis inferne reamur,
- naribus alipedes ut cervi saepe putantur
- ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
- quod procul a vera quam sit ratione repulsum
- percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
- Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
- in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
- multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
- incutere et mortem quae possint adcelerare.
- et magis esse aliis alias animantibus aptas
- res ad vitai rationem ostendimus ante
- propter dissimilem naturam dissimilisque
- texturas inter sese primasque figuras.
- multa meant inimica per auris, multa per ipsas
- insinuant naris infesta atque aspera tactu,
- nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
- aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
- Deinde videre licet quam multae sint homini res
- acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
- arboribus primum certis gravis umbra tributa
- usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
- siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
- est etiam magnis Heliconis montibus arbos
- floris odore hominem taetro consueta necare.
- scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
- multa modis multis multarum semina rerum
- quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
- nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
- nidore offendit nares, consopit ibidem,
- concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
- castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
- et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
- tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
- multaque praeterea languentia membra per artus
- solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
- denique si calidis etiam cunctere lavabris
- plenior et lueris, solio ferventis aquai
- quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
- carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
- quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
- at cum membra domans percepit fervida febris,
- tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
- nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
- gignier et taetro concrescere odore bitumen,
- denique ubi argenti venas aurique secuntur,
- terrai penitus scrutantes abdita ferro,
- qualis expiret Scaptensula subter odores?
- quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
- quas hominum reddunt facies qualisque colores!
- nonne vides audisve perire in tempore parvo
- quam soleant et quam vitai copia desit,
- quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
- hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
- expiratque foras in apertum promptaque caeli.