De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe videmus enim vestis umore madentis
  2. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  3. at pelage multa et late substrata videmus.
  4. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  5. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  6. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  7. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  8. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  9. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  10. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  11. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  12. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  13. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  14. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  15. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  16. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  17. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  18. in terras itidem manare ex aequore salso;
  19. percolatur enim virus retroque remanat
  20. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  21. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  22. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  23. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  24. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  25. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  26. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  27. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  28. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  29. cernentes pavida complebant pectora cura,
  30. quid moliretur rerum natura novarum.
  31. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  32. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  33. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  34. et videas caelum summai totius unum
  35. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  36. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  37. quod bene propositum si plane contueare
  38. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  39. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  40. accepit calido febrim fervore coortam
  41. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  42. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  43. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  44. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  45. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  46. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  47. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  48. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  49. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  50. ex infinito satis omnia suppeditare,
  51. unde repente queat tellus concussa moveri
  52. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  53. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  54. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  55. et tempestates pluviae graviore coortu
  56. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  57. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  58. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  59. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  60. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  61. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  62. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  63. nil sint ad summam summai totius omnem.
  64. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  65. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  66. expediam. primum totius subcava montis
  67. est natura fere silicum suffulta cavernis.