De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  2. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  3. nil sint ad summam summai totius omnem.
  4. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  5. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  6. expediam. primum totius subcava montis
  7. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  8. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  9. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  10. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  11. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  12. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  13. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  14. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  15. differt et crassa volvit caligine fumum
  16. extruditque simul mirando pondere saxa;
  17. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  18. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  19. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  20. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  21. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  22. ---
  23. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  24. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  25. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  26. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  27. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  28. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  29. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  30. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  31. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  32. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  33. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  34. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  35. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  36. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  37. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  38. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  39. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  40. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  41. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  42. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  43. cogentes sursus replent coguntque manere.
  44. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  45. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  46. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  47. inter nigra virum percocto saecla colore
  48. exoriens penitus media ab regione diei.
  49. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  50. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  51. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  52. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  53. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  54. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  55. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  56. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  57. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  58. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  59. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  60. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  61. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  62. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.