De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  2. quippe videmus enim vestis umore madentis
  3. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  4. at pelage multa et late substrata videmus.
  5. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  6. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  7. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  8. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  9. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  10. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  11. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  12. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  13. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  14. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  15. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  16. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  17. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  18. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  19. in terras itidem manare ex aequore salso;
  20. percolatur enim virus retroque remanat
  21. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  22. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  23. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  24. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  25. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  26. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  27. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  28. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  29. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  30. cernentes pavida complebant pectora cura,
  31. quid moliretur rerum natura novarum.
  32. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  33. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  34. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  35. et videas caelum summai totius unum
  36. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  37. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  38. quod bene propositum si plane contueare
  39. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  40. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  41. accepit calido febrim fervore coortam
  42. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  43. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  44. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  45. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  46. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  47. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  48. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  49. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  50. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  51. ex infinito satis omnia suppeditare,
  52. unde repente queat tellus concussa moveri
  53. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  54. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  55. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  56. et tempestates pluviae graviore coortu
  57. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  58. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  59. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  60. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  61. arbor homoque videtur et omnia de genere omni