De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  2. expediam, quali natura praedita constent.
  3. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  4. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  5. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  6. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  7. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  8. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  9. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  10. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  11. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  12. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  13. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  14. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  15. cornices, non cum fumant altaria donis;
  16. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  17. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  18. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  19. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  20. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  21. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  22. manibus ut si sint divis mactata repente.
  23. omnia quae naturali ratione geruntur,
  24. et quibus e fiant causis apparet origo;
  25. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  26. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  27. ducere forte deos manis inferne reamur,
  28. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  29. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  30. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  31. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  32. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  33. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  34. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  35. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  36. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  37. res ad vitai rationem ostendimus ante
  38. propter dissimilem naturam dissimilisque
  39. texturas inter sese primasque figuras.
  40. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  41. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  42. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  43. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  44. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  45. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  46. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  47. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  48. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  49. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  50. floris odore hominem taetro consueta necare.
  51. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  52. multa modis multis multarum semina rerum
  53. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  54. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  55. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  56. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  57. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  58. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  59. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  60. multaque praeterea languentia membra per artus
  61. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.