De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  2. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  3. navigia in summum veniant vexata periclum.
  4. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  5. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  6. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  7. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  8. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  9. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  10. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  11. versabundus enim turbo descendit et illam
  12. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  13. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  14. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  15. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  16. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  17. vertex conradens ex semina nubis
  18. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  19. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  20. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  21. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  22. officere in terris, apparet crebrius idem
  23. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  24. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  25. hoc super in caeli spatio coiere repente
  26. asperiora, modis quae possint indupedita
  27. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  28. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  29. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  30. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  31. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  32. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  33. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  34. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  35. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  36. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  37. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  38. hic demum fit uti turba maiore coorta
  39. et condensa queant apparere et simul ipso
  40. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  41. nam loca declarat sursum ventosa patere
  42. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  43. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  44. corpora naturam declarant litore vestis
  45. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  46. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  47. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  48. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  49. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  50. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  51. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  52. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  53. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  54. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  55. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  56. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  57. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  58. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  59. esse infinitam docui, quantaque volarent
  60. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  61. immemorabile per spatium transire solerent.
  62. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  63. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  64. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  65. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  66. et quasi per magni circum spiracula mundi
  67. exitus introitusque elementis redditus extat.
  68. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  69. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  70. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  71. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  72. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  73. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  74. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  75. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  76. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  77. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  78. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  79. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  80. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  81. multa modis multis convenere undique adaucta,
  82. confertae nubes umorem mittere certant
  83. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  84. copia nimborum turba maiore coacta
  85. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  86. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  87. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  88. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  89. cera super calido tabescens multa liquescat.
  90. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  91. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  92. at retinere diu pluviae longumque morari
  93. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  94. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  95. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  96. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  97. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  98. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  99. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  100. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  101. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  102. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  103. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  104. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  105. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  106. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  107. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  108. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  109. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  110. supter item ut supera ventosis undique plenam
  111. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  112. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  113. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  114. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  115. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  116. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  117. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  118. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  119. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  120. concussu late disserpunt inde tremores.
  121. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  122. tecta viam propter non magno pondere tota,
  123. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  124. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  125. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  126. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  127. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  128. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  129. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  130. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  131. collectus parte ex una procumbit et urget
  132. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  133. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  134. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  135. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  136. inclinata minent in eandem prodita partem
  137. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  138. et metuunt magni naturam credere mundi
  139. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  140. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  141. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  142. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  143. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  144. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  145. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  146. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  147. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  148. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  149. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  150. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  151. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  152. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  153. in loca se cava terrai coniecit ibique
  154. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  155. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  156. exagitata foras erumpitur et simul altam
  157. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  158. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  159. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  160. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  161. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  162. motibus in terris et multae per mare pessum
  163. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  164. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  165. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  166. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  167. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  168. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  169. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  170. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  171. terrai ne dissoluat natura repente,
  172. neu distracta suum late dispandat hiatum
  173. idque suis confusa velit complere ruinis.
  174. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  175. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  176. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  177. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  178. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  179. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  180. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  181. ---
  182. Principio mare mirantur non reddere maius
  183. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  184. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  185. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  186. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  187. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  188. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  189. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  190. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  191. quippe videmus enim vestis umore madentis
  192. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  193. at pelage multa et late substrata videmus.
  194. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  195. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  196. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  197. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  198. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  199. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  200. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  201. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  202. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  203. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  204. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  205. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  206. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  207. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  208. in terras itidem manare ex aequore salso;
  209. percolatur enim virus retroque remanat
  210. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  211. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  212. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  213. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  214. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  215. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  216. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  217. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  218. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  219. cernentes pavida complebant pectora cura,
  220. quid moliretur rerum natura novarum.
  221. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  222. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  223. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  224. et videas caelum summai totius unum
  225. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  226. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  227. quod bene propositum si plane contueare
  228. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  229. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  230. accepit calido febrim fervore coortam
  231. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  232. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  233. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  234. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  235. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  236. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  237. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  238. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  239. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  240. ex infinito satis omnia suppeditare,
  241. unde repente queat tellus concussa moveri
  242. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  243. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  244. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa