De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  2. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  3. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  4. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  5. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  6. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  7. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  8. in terras itidem manare ex aequore salso;
  9. percolatur enim virus retroque remanat
  10. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  11. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  12. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  13. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  14. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  15. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  16. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  17. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  18. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  19. cernentes pavida complebant pectora cura,
  20. quid moliretur rerum natura novarum.
  21. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  22. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  23. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  24. et videas caelum summai totius unum
  25. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  26. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  27. quod bene propositum si plane contueare
  28. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  29. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  30. accepit calido febrim fervore coortam
  31. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  32. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  33. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,