De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  2. accepit calido febrim fervore coortam
  3. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  4. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  5. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  6. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  7. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  8. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  9. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  10. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  11. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  12. ex infinito satis omnia suppeditare,
  13. unde repente queat tellus concussa moveri
  14. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  15. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  16. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  17. et tempestates pluviae graviore coortu
  18. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  19. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  20. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  21. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  22. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  23. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  24. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  25. nil sint ad summam summai totius omnem.
  26. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  27. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  28. expediam. primum totius subcava montis
  29. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  30. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  31. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  32. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  33. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  34. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  35. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  36. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  37. differt et crassa volvit caligine fumum
  38. extruditque simul mirando pondere saxa;
  39. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  40. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  41. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  42. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  43. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  44. ---
  45. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  46. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  47. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  48. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  49. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  50. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  51. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  52. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  53. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  54. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  55. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  56. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  57. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  58. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  59. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  60. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  61. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  62. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  63. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  64. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  65. cogentes sursus replent coguntque manere.
  66. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  67. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  68. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  69. inter nigra virum percocto saecla colore
  70. exoriens penitus media ab regione diei.
  71. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  72. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  73. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  74. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  75. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  76. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  77. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  78. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  79. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  80. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis