De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  2. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  3. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  4. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  5. in loca se cava terrai coniecit ibique
  6. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  7. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  8. exagitata foras erumpitur et simul altam
  9. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  10. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  11. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  12. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  13. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  14. motibus in terris et multae per mare pessum
  15. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  16. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  17. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  18. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  19. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  20. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  21. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  22. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  23. terrai ne dissoluat natura repente,
  24. neu distracta suum late dispandat hiatum
  25. idque suis confusa velit complere ruinis.
  26. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  27. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  28. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  29. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  30. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  31. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  32. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  33. ---
  34. Principio mare mirantur non reddere maius
  35. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  36. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  37. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  38. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  39. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  40. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  41. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  42. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  43. quippe videmus enim vestis umore madentis
  44. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  45. at pelage multa et late substrata videmus.
  46. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  47. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  48. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  49. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  50. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  51. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  52. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  53. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  54. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  55. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  56. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  57. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  58. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  59. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  60. in terras itidem manare ex aequore salso;
  61. percolatur enim virus retroque remanat
  62. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  63. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  64. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  65. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  66. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  67. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  68. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  69. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  70. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  71. cernentes pavida complebant pectora cura,
  72. quid moliretur rerum natura novarum.
  73. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  74. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  75. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  76. et videas caelum summai totius unum
  77. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  78. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  79. quod bene propositum si plane contueare
  80. ac videas plane, mirari multa relinquas.