De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  2. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  3. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  4. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  5. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  6. expediam, quali natura praedita constent.
  7. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  8. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  9. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  10. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  11. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  12. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  13. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  14. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  15. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  16. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  17. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  18. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  19. cornices, non cum fumant altaria donis;
  20. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  21. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  22. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  23. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  24. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  25. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  26. manibus ut si sint divis mactata repente.
  27. omnia quae naturali ratione geruntur,
  28. et quibus e fiant causis apparet origo;
  29. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  30. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  31. ducere forte deos manis inferne reamur,
  32. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  33. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  34. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  35. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  36. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  37. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  38. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  39. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  40. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  41. res ad vitai rationem ostendimus ante
  42. propter dissimilem naturam dissimilisque
  43. texturas inter sese primasque figuras.
  44. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  45. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  46. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  47. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  48. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  49. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  50. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  51. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  52. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  53. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  54. floris odore hominem taetro consueta necare.
  55. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  56. multa modis multis multarum semina rerum
  57. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  58. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  59. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  60. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  61. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  62. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  63. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  64. multaque praeterea languentia membra per artus
  65. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  66. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  67. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  68. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  69. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  70. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  71. at cum membra domans percepit fervida febris,
  72. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  73. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  74. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  75. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  76. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  77. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  78. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  79. quas hominum reddunt facies qualisque colores!