De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  2. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  3. quod bene propositum si plane contueare
  4. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  5. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  6. accepit calido febrim fervore coortam
  7. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  8. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  9. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  10. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  11. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  12. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  13. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  14. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  15. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  16. ex infinito satis omnia suppeditare,
  17. unde repente queat tellus concussa moveri
  18. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  19. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  20. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  21. et tempestates pluviae graviore coortu
  22. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  23. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  24. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  25. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  26. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  27. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  28. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  29. nil sint ad summam summai totius omnem.
  30. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  31. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  32. expediam. primum totius subcava montis
  33. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  34. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  35. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  36. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  37. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  38. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  39. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  40. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  41. differt et crassa volvit caligine fumum
  42. extruditque simul mirando pondere saxa;
  43. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.