De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Principio mare mirantur non reddere maius
  2. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  3. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  4. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  5. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  6. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  7. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  8. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  9. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  10. quippe videmus enim vestis umore madentis
  11. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  12. at pelage multa et late substrata videmus.
  13. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  14. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  15. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  16. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  17. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  18. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  19. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  20. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  21. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  22. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  23. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  24. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  25. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  26. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  27. in terras itidem manare ex aequore salso;
  28. percolatur enim virus retroque remanat
  29. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  30. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  31. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  32. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  33. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  34. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  35. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  36. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  37. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  38. cernentes pavida complebant pectora cura,
  39. quid moliretur rerum natura novarum.
  40. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  41. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  42. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  43. et videas caelum summai totius unum