De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  2. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  3. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  4. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  5. ---
  6. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  7. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  8. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  9. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  10. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  11. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  12. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  13. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  14. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  15. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  16. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  17. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  18. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  19. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  20. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  21. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  22. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  23. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  24. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  25. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  26. cogentes sursus replent coguntque manere.
  27. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  28. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  29. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  30. inter nigra virum percocto saecla colore
  31. exoriens penitus media ab regione diei.
  32. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  33. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  34. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  35. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  36. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  37. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  38. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  39. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  40. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  41. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  42. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  43. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  44. crescat, ubi in campos albas descendere ningues