De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse et nativo consistere corpore caelum,
  2. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  3. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  4. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  5. ---
  6. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  7. currenti spatium praemonstra, callida musa
  8. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  9. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  10. ---
  11. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  12. ---
  13. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  14. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  15. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  16. et faciunt animos humilis formidine divom
  17. depressosque premunt ad terram propterea quod
  18. ignorantia causarum conferre deorum
  19. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  20. quorum operum causas nulla ratione videre
  21. possunt ac fieri divino numine rentur.
  22. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  23. si tamen interea mirantur qua ratione