De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  2. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  3. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  4. in terras itidem manare ex aequore salso;
  5. percolatur enim virus retroque remanat
  6. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  7. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  8. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  9. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  10. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  11. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  12. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  13. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  14. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  15. cernentes pavida complebant pectora cura,
  16. quid moliretur rerum natura novarum.
  17. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  18. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  19. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  20. et videas caelum summai totius unum
  21. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  22. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  23. quod bene propositum si plane contueare
  24. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  25. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  26. accepit calido febrim fervore coortam
  27. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  28. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  29. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  30. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  31. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  32. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  33. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  34. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  35. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  36. ex infinito satis omnia suppeditare,
  37. unde repente queat tellus concussa moveri
  38. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  39. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  40. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  41. et tempestates pluviae graviore coortu
  42. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  43. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  44. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  45. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  46. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  47. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  48. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  49. nil sint ad summam summai totius omnem.
  50. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  51. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  52. expediam. primum totius subcava montis
  53. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  54. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  55. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  56. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  57. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  58. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  59. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  60. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  61. differt et crassa volvit caligine fumum
  62. extruditque simul mirando pondere saxa;
  63. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  64. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  65. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  66. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  67. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  68. ---
  69. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  70. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  71. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  72. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  73. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  74. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  75. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  76. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  77. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  78. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  79. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  80. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  81. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  82. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  83. Nilus in aestatem crescit campisque redundat