De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  2. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  3. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  4. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  5. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  6. cogentes sursus replent coguntque manere.
  7. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  8. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  9. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  10. inter nigra virum percocto saecla colore
  11. exoriens penitus media ab regione diei.
  12. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  13. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  14. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  15. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  16. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  17. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  18. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  19. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  20. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  21. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  22. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  23. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  24. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  25. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  26. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  27. expediam, quali natura praedita constent.
  28. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  29. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  30. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  31. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  32. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  33. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  34. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  35. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  36. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  37. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  38. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  39. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  40. cornices, non cum fumant altaria donis;
  41. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  42. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  43. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  44. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  45. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  46. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  47. manibus ut si sint divis mactata repente.
  48. omnia quae naturali ratione geruntur,
  49. et quibus e fiant causis apparet origo;
  50. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  51. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  52. ducere forte deos manis inferne reamur,
  53. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  54. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  55. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  56. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  57. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  58. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  59. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  60. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  61. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  62. res ad vitai rationem ostendimus ante
  63. propter dissimilem naturam dissimilisque
  64. texturas inter sese primasque figuras.
  65. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  66. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  67. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  68. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  69. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  70. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  71. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  72. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  73. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  74. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  75. floris odore hominem taetro consueta necare.
  76. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  77. multa modis multis multarum semina rerum
  78. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  79. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  80. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  81. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  82. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,