De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tecta viam propter non magno pondere tota,
  2. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  3. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  4. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  5. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  6. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  7. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  8. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  9. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  10. collectus parte ex una procumbit et urget
  11. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  12. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  13. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  14. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  15. inclinata minent in eandem prodita partem
  16. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  17. et metuunt magni naturam credere mundi
  18. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  19. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  20. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  21. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  22. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  23. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  24. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  25. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  26. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  27. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  28. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  29. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  30. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  31. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  32. in loca se cava terrai coniecit ibique
  33. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  34. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  35. exagitata foras erumpitur et simul altam
  36. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  37. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  38. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  39. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  40. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  41. motibus in terris et multae per mare pessum
  42. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  43. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  44. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  45. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  46. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  47. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  48. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  49. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  50. terrai ne dissoluat natura repente,
  51. neu distracta suum late dispandat hiatum
  52. idque suis confusa velit complere ruinis.
  53. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  54. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  55. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  56. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  57. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  58. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  59. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  60. ---
  61. Principio mare mirantur non reddere maius
  62. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  63. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  64. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  65. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  66. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  67. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  68. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  69. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  70. quippe videmus enim vestis umore madentis
  71. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  72. at pelage multa et late substrata videmus.
  73. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  74. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  75. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  76. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  77. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  78. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  79. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  80. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  81. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  82. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  83. cum pluit in terris et venti nubila portant.