De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  2. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  3. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  4. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  5. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  6. in terras itidem manare ex aequore salso;
  7. percolatur enim virus retroque remanat
  8. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  9. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  10. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  11. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  12. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  13. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  14. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  15. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  16. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  17. cernentes pavida complebant pectora cura,
  18. quid moliretur rerum natura novarum.
  19. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  20. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  21. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  22. et videas caelum summai totius unum
  23. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  24. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  25. quod bene propositum si plane contueare
  26. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  27. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  28. accepit calido febrim fervore coortam
  29. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  30. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  31. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  32. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  33. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  34. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  35. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  36. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  37. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  38. ex infinito satis omnia suppeditare,
  39. unde repente queat tellus concussa moveri
  40. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  41. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  42. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  43. et tempestates pluviae graviore coortu
  44. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  45. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  46. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  47. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  48. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  49. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  50. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  51. nil sint ad summam summai totius omnem.
  52. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  53. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  54. expediam. primum totius subcava montis
  55. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  56. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  57. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  58. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  59. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  60. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  61. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  62. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  63. differt et crassa volvit caligine fumum
  64. extruditque simul mirando pondere saxa;
  65. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  66. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  67. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  68. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  69. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  70. ---
  71. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  72. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  73. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  74. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  75. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  76. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  77. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  78. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  79. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  80. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  81. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  82. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  83. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  84. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  85. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  86. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  87. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  88. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  89. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  90. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  91. cogentes sursus replent coguntque manere.
  92. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  93. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  94. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  95. inter nigra virum percocto saecla colore
  96. exoriens penitus media ab regione diei.
  97. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  98. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  99. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  100. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  101. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  102. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  103. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  104. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  105. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  106. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  107. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  108. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  109. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  110. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  111. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  112. expediam, quali natura praedita constent.
  113. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  114. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  115. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  116. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  117. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  118. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  119. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  120. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  121. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  122. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  123. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  124. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  125. cornices, non cum fumant altaria donis;
  126. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  127. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  128. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  129. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  130. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  131. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  132. manibus ut si sint divis mactata repente.
  133. omnia quae naturali ratione geruntur,
  134. et quibus e fiant causis apparet origo;
  135. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  136. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  137. ducere forte deos manis inferne reamur,
  138. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  139. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  140. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  141. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  142. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  143. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  144. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  145. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  146. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  147. res ad vitai rationem ostendimus ante
  148. propter dissimilem naturam dissimilisque
  149. texturas inter sese primasque figuras.
  150. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  151. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  152. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  153. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  154. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  155. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  156. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  157. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  158. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  159. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  160. floris odore hominem taetro consueta necare.
  161. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  162. multa modis multis multarum semina rerum